- SCAMNUM
- SCAMNUMin agris dividundis, id dicebatur, quod latius erat, quam longius; ut contra striga, quae longior, quam latior. Unde scamnati agri, qui in centuriis singulis habebant iugera ducenta quadragena, h. e. per longitudinem actus 20. per latitudinem actus 24. cum centuriae quadratae ducentena tantum iugera haberent. Vide Salmas ad Solin. p. 680. et seqq. ubi Agrimensoriam Veter. pluribus exponit. Sed et inter suppliciorum instrumenta Scamnum fuit L. Salica tit. 62. §. 1. Servus super scamnum tensus 120. ictus accipiat. Vide quoque §. 8. item Gregor. Turonens. Histor. l. 7. c. 22. et Hieron. Bignonium ad L. Sal. nec non supra, ubi de Eculeo; huius enim species fuisse videtur. Alias vocis significationes vide apud Car. du Fresne Glossar. ubr etiam veter. Inscriptionem Graecam, inter alias, Smyrnae erutam A. C. 1672. exhibet, in qua vox Scamnocancellus occurrit, ΕΠΟΥΗΞΑ ΤΗΝΞΤΟ ΞΥΝ ΤΟΥ ΕΙΞΟ ΤΙΧΟΥ ΞΥΝ ΤΟΙΞ ΞΚΑΜΝΟΚ ΑΝΚΕΛΛΥΞ etc. In Scamnis humilioribus sedisse Discipulos iam provectiores apud Hebraeos, diximus supra voce Rab. Ex eadem gente Mercatores, non ad colloquium seu obtutum Pontificis Romani admitti, sed extra velum longissimae porticus, non quidem inScamnis, sed in pavimento, sedentes, accepta pretia numerare consuevisse, dicemus infra voce Velum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.